- BAVARIA vulgo BEYERN
- BAVARIA, vulgo BEYERNDucatus Germaniae, secundus Imperii circulus, ab Avaribus Hunnorum reliquiis nomen habens, qui Noricis expulsis ca in terra consederunt, et B. literâ adiectâ Bavatiam dixerunt, ut quidam volunt: Matcus vero Baernwick natum id nomen a Bavarito, Tuscorum Rege dicit: dicitut et Boiaria, a Boiis Cisalpinae Galliae populis, qui hôc locô aliquando sedes habuisse leguntur. Noricum etiam dicebatur, a Norix,Duce quodam, qui ex Orientalibus partibus huc profectus Ratisboneusis urbis fundamenta iecit, Conterminos haber ad Boream Francos: ad Oecasum Suevos, ad Meridiem Alpes Italas, ad Ortum Austrios et Boemos. Dividnut in Cis-Danubianam et Trans-Danubianam: Cis-Danubiana rursum in Athesinam iuxta Athesim fluvium, in Alpibus ac Rheriae primae finibus, cuius bona pars est: In Bavariam superiorem versus Occidemem, quae magna ex parte sterilis, ob Alpes, quibus subiecta, inter Ambram Isatamque fluvios, et in inferiorem versus Ortum, quae fertilior, frequentiuseque habitata, inter Isatam, Vitsum seu Lavatum, et Danubium flumina, proin etiam vitium ferax. Bavaria, Trans-Danubiana, ca Nariscorum ora est, et hodie Nortgovia dicitur: haec eadem iam Palatinatus superior est. Dividunt quidamBavatiam in quatuor Episcopatus, Saltzburgensem, Pataviensem, Phrisingensem et Ratisbonensem. Noricorum suit olim; et priusquam in provinciam redigeretur, 2 proprio Rege usque ad Atnulphi Imperatoris tempora administrata est, ut quidam scribunt. Hinc Ludovicus Pius Imperator Ludovicum fil. Bavatiae Regem declarâsse legitur, A. C. 817. P. Aemil. l. 3. etc. Deinde Duces habere coepit, hodieque retinet. Quorum Historia paucis haec: Primus auctor familiae Arnolphus quidam, a. Normannis A. C. 891. caesus, cuius fil. Luithpoldus Dux Bavariam rexit; ab Ungaris occisus A. C. 908. Pater Arnolphi, qui gravibus cum Conrado I. et Henrico Aucupe Imperatorib. bellis gestis, effecit, ut liberi sui Ducatu excluderentur. Eberhardus nempe, Austriacorum veterum Marchionum sator, et Arnolphus. Comes Schirensis: e cuius posteris Otto V. vexiliser Friderici Barbarossae, proscriptô Henricô Leone A. C. 1180. Ducatum Bavariae denuo nactus est. Proavus Ludovici, qui communis Palatinorum et Bavarorum, quotquot hodie supersunt, pater est. Eius enim fil. minor Ludovicus Imperator, qui in summum culmen rem Bavaritam exexit, hodiernorum Bavariae Ducum progenitor est: sicut maior huius natu frater Rodolphus Palatinos sevit. Praeest hodie Bavariae Ferdinandus Maria, natus A. C. 1636. ex Maximiliano, qui Electoralem dignitatem in familiam intulit, A. C. 1628. Regio ipsa, praeterquam ubi Australior est, non seritur, utpote nemorosa plurimum et montosa. Sues glandibus, silvestribusqne pomis tantâ copiâ nutrit, ut veluti Hungaria boves; ita haec sues ceteris Europae nationibus large suppediter. Gens ipsa vestitu, ut plurimum, flavô colore amicitut: ocreis quam caligis libentius calceatur. Non est hodie deserta, ut Stradonis tempore fuit, sed culeissima, magnas et superbas civitates habens, quatum primatia et sedes Principis Monachium, ad Isaram, et oppida nobilissima, circa quae magua frumenti copia, Ratisonam, ubi Comitia Imperii habentur, et Landshutam in inferiori, Ingolstadium ad Danubium frustra a Gustavo Adolpho tentatum, ubi Academia: Frismgam sedem Episcopalem etc. quae in superieri sitae. In hanc regionem Berengarius Italiae Rex ab Ottone M. relegatus est, A. C. 952. Sigon. l. 6. et 7. Vindicavit eam sibi Stephanus Rex Ungariae, sed victus a Conrado II. Imperatore. A. C. 1030. In Bavaritam familiam, Comitatum Hannoniae, Zeelandiae et Hollandiae intulit Margareta, Ludovico Imperatori nupta, A. C. 1324. Controversiam bavaritam prudcenter decidit Maximilianus I. A. C. 1504. Quid bellô Germanicô,quô ante memoratus Maximilianus, superiorem Palatinatum, pace Monasteriensi, avitae dition iunxit, gestum sit, ex nostri saeculi Historicis petendum. In Bavaria dissidentes Episcopos, circa A. C. 936. ad pacem datis literis hortatus est Leo VIII. Papa, qui Ottoni M. iure eligendi Pontifices ac investiturâ Cleri restitutâ, inter alia, in epistola memorat. Sacerdotes tum publice uxores habuisse, sicut ceteros Christianos. Addens, Satius enim est castô connubiô frui, quam vagae Veneri operam dare. Vide Aventinum Annal. Boiorum l. 4. Albertus quoque Dux. una cum Ferdinando I. Imperatore et Carolo IX Galliae Rege tempore concilii Tridentini, Calicis usum in cena Domim, citca A. C. 1563. ardenter a Pio IV. sed frustra, expetiit, etc. Hodie tota Romanae sedi addicta est, Munsterus, Aventinus, Alii. Vide etiam supra Baioarii. Pfamerus sic de ea: Postquam Regibus antiquitus subfuisset, Ducatum Chlodovaeus Francus instituit. Regra dignitas aliquoties resumpta, adversantibus Francis numquam diu valuit. Neque etiam Francorum, non Saxonum perpetua dominatio: et Guelphorum potentia cito in Austriorum iterum ad Guelphos, horum denique imperia in Schirenses, qui hodieque praesunt, cessere. Inter Reges antiquissima Adalogerionis, Boiorum sponte delecti, mentio est. At non diuturnum id decus permisit Chlodovaeus praesatus, eâ victis a se Boiis lege impositâ, ut, coetera quidem legibus suis moribusque usuri, maiestatem Regis P. Q. Francorum comiter observarent, Principemque ex suis quidem, ubi opus esset, legerent, at qui Ducis nomine contentus regiô abstineret, eam autem in rem Francorum Reges auctores sierent. Quod cum per saeculi fere spatium mansisset, Cariovalda, Ducis Theodeberti filius, per Franciae Regum ignaviam, Regium titulum resumpsit, sed mox armis corum, quos spreverat, modestiae admonitus, patruo Thassiloni provinciam relinquetre coactus est, Ducis iterum nomine regendam. Rediit Utiloni idem regii decoris amor, qui tamen et ipse superatus a Pipino atque in Ducm denuo ordinem redactus est: Exitiosius sibi domuique Thassiloni III. certamen fuit, qui hostilia contra Carolum M. agitans, bis victus est, Boiariaeque im perium Laureacensi Monasterio commutavit: filiô Theodoni inter Sacerdotes adlectô sicque Ducatus spe itidem exclusô. Ita provinciae tamquam suae Carolus Geroldum rectorem dedit, fratrem Hildegardis uxoris; maternôque genere e Boiis oriundum: sic regnum hoc Carolini steminatis Caesares Regesque tenuêre; Ducibus in partem curatum adscitis: e quibus Arnulphus Malus, Luitpoldi silius, post obitum Ludovici Imperatoris, Arnolfô Imperatore geniti, a Boiariae Proceribus, Hungarorum metu perculsis Rexsalutatus, abdicatô hôc nomine veniam meruit: frater Berchtoldi, in quo Francorum Regum simul et qui horum auspiciis praeerant, Ducum in Boiaria imperium desiit, quod ad 160, annos produxerant. Francis Saxones successêre, e quibus primum Bavariae Ducem Henricum fratrem, Otho I. Imperator oreavit; quâ malô suô ineritô excidit Otto, ab Henrico IV. Caesare ad Welphonem, Suevicae gentis ex Altorsi Comitum prosapia Principem, trnassatâ, Neque huic familiae Ducatus poflessio diuturna, crimine Henrici Superbi, Saxoniae atque Boiariae Ducis, qui spretô Conradô Imperatore obsequii impatientiam patrimonii iacturâ piavit. Inde Leopoldô, eâdem, quâCaesar, matre genitô; eôque sine liberis defunctô, Henrico fratri, Boiaria obvenit, in cuius manus quoque Superbi vidua convenerat. Sed reperiit Superbi filius, Leonis postea cognomen indeptus, inter quem et Henricum lis sic tandem, annitente Fridericô Imperatore decisa est, ut redditâ Leoni Boiariâ Occidentali Henricus Orientalem, Austriam scil. Marchionis titulô hactenus habitam, Ducis retineret nomine, obsequii exolutam nexu, quô Boiariae Principibus obnoxia hactenus fuerat. Verum Leo postea, cum gratia Caesaris, Ducatu etiam excidit, qui ad Schirensium prosapiam reversus est: post 109. annos, ex quo ad Guelsicam stirpem primum devenerat. Eâque otcasione etiam Stiria, Dalmatia, atque Merania sive Moravia Boiorum legibus imperiôque liberata, sui iuris Duces, ista Odagrium, hae Berchtoldum accepêre: ipsa vero Barvaria cum Palatinatu Rhevi coaluit, etc. Vide Tob. Pfannerum Lib. de praecipuis Germaniae Principum gentibus c. 3.Urbes Bavariae pracipuae:Burchusia, Burchausen. Frisinga, Ingolstadium, Landshutum. Monachium, Munchen, caput Ducatus. Novoburgum, Neuburg. Ratisbona, Regenspurg. urbs Imperialis. Straubinga.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.